라틴어 문장 검색

Lignorum vero tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares:
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:6)
"Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:1)
"Tam bellum asinum- sic enecare et propter luxuriem lasciviamque, amatoria protinus opera, servitioque tam necessarii carere, cum alioquin exsectis genitalibus possit neque in Venerem ullo modo surgere vosque omni metu periculi liberare, insuper etiam longe crassior atque corpulentior effici."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:4)
"Multos ego scio non modo asinos inertes, verum etiam ferocissimos equos, nimio libidinis laborantes atque ob id truces vesanosque, adhibita tali detestatione mansuetos ac mansues exinde factos, et oneri ferundo non inhabiles et cetero ministerio patientes."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:5)
"Atque utinam ipse asinus,"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:13)
"Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:8)
ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:4)
Eum rogavit unus e nostris haberetne venui lactem vel adhuc liquidum vel in caseum recentem inchoatum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:2)
Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur;
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:3)
"Non asinum vides ad usus omnes quietum;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:4)
Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:4)
Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:5)
Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:6)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
"Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION