라틴어 문장 검색

acria circumrapula, lactucae, radices, qualia lassumpervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장7)
"Similem habent labra lactucam asino cardus comedente"
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:4)
Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Iuglans arbor proinde dicta est ac Iovis glans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:1)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:2)
Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Deposui soleas, adfertur protinus ingens Inter lactucas oxygarumque liber:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L2)
Utere lactucis et mollibus utere malvis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXIX1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis, et porris fila resecta suis, Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII6)
In thermis sumit lactucas, ova, lacertum, Et cenare domi se negat Aemilius.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIX1)
Cludere quae cenas lactuca solebat avorum, Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XIV Lactucae1)
Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LIII Turtures1)

SEARCH

MENU NAVIGATION