라틴어 문장 검색

Turci quoque in tristitia ad suos remeantes aliquot diebus quieverunt, non timere ab illo die Christianos circumvagos insequi praesumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:9)
Salutato autem rege, antequam legationem aperiret, sicut mos est Turcorum, de infortunio et injuriis conquerentium, in conspectu ejusdem magni ac potentissimi regis et praesentia suorum, pileos a capite humi jacientes, barbas unguibus saevissimis discerpunt et in magnis lamentationibus suspiria trahunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:5)
quem nimia lamentatione nobiles et ignobiles deflentes, in ipsa basilica S. Petri sepulturae contulerunt, in eodem loco quo lancea Dominica reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:4)
Praefati vero principes, Giselbertus et Achar, insidiis gentilium trucidati, ad locum obsidionis [0540D] in magna lamentatione referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:6)
Audito tantae multitudinis casu in Jerusalem, rex et universi viri et feminae civitatis in nimiam lamentationem et complorationem versi sunt, eo quod tam amara morte tot millia confratrum suorum non solum undis, sed et armis gentilium exstincti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:6)
Dehinc regem circumstantes ac plurimum flentes, gestatorioque eum imponentes, Jerusalem in nimia lamentatione virorum ac mulierum detulerunt medicos peritissimos illi acquirentes, quorum arte et peritia ab hac mortifera plaga rex et fortis athleta posset convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:6)
Sic calumniatus et humiliatus Donimanus ex industria Solymani, coepit multis lamentationibus ac crebris suspiriis hoc infortunium suum rememorari in audientia universorum amicorum suorum, quatenus eorum adjutorio aliquam vindictam de illatis sibi injuriis consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:5)
Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
Undesapiens dixit, "Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigituranimus delinquentis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:2)
qui sine tristitia est beatus est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 71:3)
Si vis ergo cum prudentia beate vivere, esto prudens, constans, et temperans,et imperturbatus, sine tristitia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 71:5)
Ideo eciam repellere debes tristitiam huius seculi, quia ut beatus Paulusdixit in epistola secunda ad Corrinthos, circa medium:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 80:1)
Que enim secundum Deum est tristitia, penitenciam in salutemstabilem operatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 80:3)
Unde Salomon ait, "Cor sapientum ubi tristitia,et cor stultorum ubi letitia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 80:5)
Vides ergo quanta mala faciunt in hominepassiones istæ, ira, odium, invidia, amore, tristitia, libido.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION