라틴어 문장 검색

Quin etiam finis dum vitae vertitur intra, saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur ire anima ac toto solui de corpore [tota] et quasi supremo languescere tempore voltus molliaque exsangui cadere omnia [corpore] membra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:1)
denique Democritum post quam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:8)
sol etiam caecat, contra si tendere pergas, propterea quia vis magnast ipsius et alte aëra per purum simulacra feruntur et feriunt oculos turbantia composituras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:8)
Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde perturbari anima et corpus languescere possit, expediam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:1)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, cur nequeat certa mundi languescere parte, dum loca luminibus propriis inimica per exit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:5)
Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 13:1)
cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:2)
Quid ergo accusas varietatem quasi gulae irritamentum, cum salus sit hominis vigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:4)
Ergo vertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:2)
Sic deflagrare minaces Incassum et vetito passus languescere bello, Substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:18)
Discrimina postquam Adventare ducum, supremaque proelia vidit, Casuram et fati sensit nutare ruinam, Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum Languit, et casus audax spondere secundos Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere, Nec Magni sperare sinunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:15)
Languescit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXIX Mulli vivi2)
aut quia caecantur animae pugnantum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3354)
oculos ad sidera contra opinionem Theocriti, qui eum fulmine caecatum fuisse commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6872)

SEARCH

MENU NAVIGATION