라틴어 문장 검색

Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:3)
quod coram Deo nec ideo fecisse testor, se ut nescientibus propalarem, quam profusus in largitate ille sit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:12)
Neutiquam eum assentatione colui, sed imaginem eius ad vivum excepi, quantum fieri potuit, stando tam procul et luce paulo obscuriore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:7)
Tamen si assentationibus et servilibus artificiis sese ad omnes nutus flectendo parentur, inter vias vilissimas poterit numerari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:27)
Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:6)
Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 1:3)
causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsentationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum effugium non nisi morte inveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장3)
Postquam haec favorabili oratione praemisit multaque patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장1)
nam suadere principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장13)
Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 8:1)
Plurimae quippe sunt, quae, cum vino sunt sobriae, ciborum largitate sunt ebriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:8)
Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:4)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Terentius quod proluvium, quae haec est subita largitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2175)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION