라틴어 문장 검색

Sic quoque prodigalitatis meretricata communitas, mentiendo largitatis profitetur honorem, divitiarumque torrens, paupertatis derivatur in aridum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:12)
Tunc Largitas, certiori remedio a regione vultus rivulum lacrymarum absentans, capitisque demissionem revocans ad superna, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:16)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
Deinde post tertiam lucem hilaris et laetus in largitate rerum necessariarium migrans, Adrianopolim secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:3)
Conspiraverunt enim se non alium recipere, nisi fratrem aut unum de sanguine, et propter inaestimabilem ejus bonitatem et nimiam largitatem, et propter jusjurandum quo firmaverunt [0584D] se nunquam pati alienigenum regnare, aut sedere in throno Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:8)
His promissionibus miser seductus et illectus, ad cava reversus cum veste pretiosa, omnia complicibus suis retulit de principis affabilitate ac largitate, et ampliora quam audisset, credens socios amotos et decollatos vivere, et missos ad tuendas ipsius Baldewini civitates.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:13)
et toto autumni et hiemis tempore universos secum habitare et refocillare concessit in omni affluentia et largitate rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:6)
et exemplis largitatum
(ARCHIPOETA, II60)
commendetur largitas praesulum largorum;
(ARCHIPOETA, IV103)
Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:3)
quod coram Deo nec ideo fecisse testor, se ut nescientibus propalarem, quam profusus in largitate ille sit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:12)
Non tibi vile sit neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus dominum rogamus ut corrigantur.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:2)
Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat, nam praemia deerant), apud se vastum et tragicum facinus machinatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:3)
Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: "In quo polluimus te?". In eo quod dicitis: "Mensa Domini contemptibilis est".
(불가타 성경, 말라키서, 1장7)
Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: "Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius".
(불가타 성경, 말라키서, 1장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION