라틴어 문장 검색

MVRIBUS in ludum collectis mutuo dudum, Casus agit quendam latebram nimis in metuendam, In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:1)
atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 43장6)
Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장1)
"Linquite femineas infelix turba latebras, alter quos pepulit sexus nec suscipit alter, execti Veneris stimulos et vulnere casti (mixta duplex aetas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:284)
non quisquam fruitur veris odoribus Hyblaeos latebris nec spoliat favos, si fronti caveat, si timeat rubos;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:4)
adgredior latebras monstri mirumque relatu conspicio:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:240)
sed numquam oblita decoris obscaenam latebram pietas ignava requiret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:107)
adparent infra latebrae, quas gurges opacus inplet et abstrusos ducit in antra sinus);
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus19)
qua fine sub imo angustant aditum curvis anfractibus Alpes claustraque congestis scopulis durissima tendunt, non alia reseranda manu, sed pervia tantum Augusto geminisque fidem mentita tyrannis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:48)
nam lux altissima fati occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes intrat et abstrusos explorat fama recessus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:150)
dubiis quis litibus addere finem iustior et mersum latebris educere verum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:313)
iamque per anfractus animarum rector opacos sub terris quaerebat iter gravibusque gementem Enceladum calcabat equis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:79)
timeo ne fama latebras prodiderit leviusque meum Trinacria celet depositum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:60)
cum subito (dubium quonam monstrante latebras rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:125)
sic attonitos ad litora pisces aequoreus populator agit rarosque plagarum contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:222)

SEARCH

MENU NAVIGATION