라틴어 문장 검색

Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula avaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem.
(세네카, 행복론, Liber VII 56:3)
perdidit pestem latebrosa serpens:
(세네카, 오이디푸스 2:37)
quae sub Oetaeis latebrosa silvis
(세네카, Troades 846:1)
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae et Parnase, sonas 1;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam98)
"vive diu nostri pignus memorabile voti, arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae tu saltem declinis ama, preme frondibus undam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris19)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
tunc operata deo pubes discumbet in herba, arboris antiquae qua leuis umbra cadit, aut e ueste sua tendent umbracula sertis uincta, coronatus stabit et ipse calix.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 546)
quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, hic erit locus magoni fratri ait, quem teneas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:2)
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 150)
ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 331)
Pater, adsum, impera quidvis, neque tibi ero in mora neque latebrose me abs tuo conspectu occultabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 23)
umbracula Cicero "umbraculisque sil- vestribus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 422)

SEARCH

MENU NAVIGATION