라틴어 문장 검색

Omnes equites erant etiam in pace latrociniis adsueti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 18:1)
Ab his Persarum reges annuo tributo pacem redimere solebant, ne in subiectam terram decurrentes latrociniis regionem facerent infestant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:74)
nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse paris resfurta latrociniis et magnis parva minerisfalce recisurum simili te, si tibi regnumpermittant homines.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장69)
Tuti locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 4:2)
quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 20:1)
Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 18:2)
Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 2:1)
Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 2:2)
unde in latrocinia promptissimi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 1:2)
Tu, nova ne veteres obscurent facta triumphos, Et victis cedat piratica laurea Gallis, Magne, times:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:56)
haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3175)
hi diu piraticam exercuerunt, ut etiam Cicero in Hortensio docet, cum captivos novis poenis adfligerent, occisorum eos religantes cadaveribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4796)
navali fulgent rostrata corona Sextus Pompeius, Pompei filius, in Sicilia piraticam exercuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6841)
carasque Carae insulani populi fuerunt piratica famosi, victi a Minoe, ut et Thucydides et Sallustius dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7253)
pyrgi veteres hoc castellum nobilissimum fuit eo tempore quo Tusci piraticam exercuerunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1841)

SEARCH

MENU NAVIGATION