라틴어 문장 검색

haec est autem, cum vel ipsa bona quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo, vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude aut etiam vituperatione digniora sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:16)
Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et Laudationes Funebres et Librum Commentariun De Familia Porcia legeremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 18:2)
quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam sed ita pronuntiaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 323:2)
laudationes funebres;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:7)
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장32)
Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장11)
At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:12)
Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:2)
— Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:8)
Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus.
(카이사르, 아프리카 전기 22:6)
sed non excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장9)
ubi illa veterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam virtutis carmina et laudationes et lacrimas vel doloris imitamenta?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장9)
quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장3)
Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장1)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION