라틴어 문장 검색

nunc ergo aut propter hoc iuventus utitur populeis coronis, aut ad imitationem virtutis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1342)
aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1344)
postea eius sorores flendo in populos versae sunt, ut in decimo populeas inter frondes umbramque sororum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 65919)
sicelides musae p. m. c. Asinius Pollio, ductor Germanici exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui nunc Vergilius genethliacon dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 11)
In Hebri 'nec myrtus vincet Veneris nec laurea Phoebi'. et ita adserit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 641)
Cedant arma togae, concedat laurea laudi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:2)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
et, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 6 1:3)
Quercus Iovi Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.2)
Exanimis artus et membra trementia vidi - Ut cum populeas ventilat aura comas, Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, Summave cum tepido stringitur unda Noto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 739)
praestat et exulibus pacem tua laurea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 736)
neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes, laurea, flaminibus quae toto perstitit anno, tollitur, et frondes sunt in honore novae, ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권74)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
certe ego transilui positas ter in ordine flammas, udaque roratas laurea misit aquas, mota dea est operique favet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권492)
sic adsueta tuis semper Victoria castris nunc quoque se praestet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui praesens es et aspicis urbem, dimidio procul es saevaque bella geris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 175)

SEARCH

MENU NAVIGATION