라틴어 문장 검색

Quid tantum properas ad lectum?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:9)
Iam potes, si placet, ad lectum descendere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:16)
Qui postquam intravit, ut lectus sibi pararetur praecepit;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 93:6)
Ne festines, inquit, filia, lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 93:10)
Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis est contextum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 93:14)
Denique et in Apostolo docuimus lectum:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:23)
Institis texui lectum meum, et tapetis ab Aegypto stravi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:8)
Aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamomo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:9)
Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea imperator, cum equestribus turmis quas regebant, ad exsequendum id ordinati, a Cella tribuno scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 6:1)
Quo non contentus, magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator, sciens se id contra utilitatem Romanae rei iussisse - hoc enim cum argueretur, Cella confessus est - relatione fefellit Constantium, finxitque hos eosdem tribunos, ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 7:1)
His ob perplexitatem nimiam aegerrime lectis, consilium suscipitur prudens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 19:2)
Mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia, primus omnium in medios semet Sarmatarum globos immisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 16:1)
Criminibus vero serpentibus latius, per implicates nexus sine fine distentos, quidam corporibus laniatis exstinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis, Paulo succentore fabularum crudelium, quasi e promptuaria cella, fallaciarum et nocendi species suggerente complures, cuius ex nutu (prope dixerim) pendebat incedentium omnium salus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 13:2)
Ob haec et similia percitus, metuensque ne augerentur in maius, stimulante (ut ferebatur) praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit, auxiliares milites exinde protinus abstracturum, Aerulos et Batavos, cumque Petulantibus Celtas, et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos accelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 2:1)
Quo textu ad comitatum perlato lectoque, Iulianus contemplans rationabiles querellas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio, per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION