라틴어 문장 검색

ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii quondam emerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:3)
nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:2)
iracundia, obiurgatio, promissio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 33:2)
qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:4)
deceat, cum T. Annius ipse magis de rei salute quam de . deinde quasi obiurgatio sui est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 196:2)
quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:2)
Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:2)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)
Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:3)
Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 39:7)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 991)
in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:11)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 25:6)
Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:1)
omnia itaque lenocinia conquirit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION