라틴어 문장 검색

Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 5:1)
LEPIDISSIMA altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XIV1)
Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 6:1)
Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:1)
Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 9:1)
Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 4:2)
Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 3:2)
Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 5:1)
et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 1:2)
sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:2)
Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:1)
Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:2)
Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus, nobili genere amplissimisque honoribus ac summo loco in civitate praediti, odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 6:1)
Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 11:1)
Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION