라틴어 문장 검색

Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:143)
Illic aries tunica nobiliore trabeatus, uxorum pluralitate gavisus, matrimonii defraudabat honorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:164)
Illic arbores, nunc tunicis vestiri purpureis, nunc foliis criniri virentibus, nunc florum parturire redolentem videro infantiam, nunc fetum senescere potiorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:174)
His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, [0440D] a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:24)
Tunc ego miror, cur quaedam tuae tunicae portiones, quae texturae matrimonii deberent esse confines, in ea parte suae conjunctionis patiantur divortia, in qua hominis imaginem picturae repraesentant insomnia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 29:1)
praelatorum auribus pulvinaria laudum subjiciunt, qui ab eorumdem palliis aut fictitium excutiunt pulverem, aut tunicam sophistice deplumant implumem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:6)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
zona namque tunicae moderando decursum, enormitatem revocabat [0474A] in regulam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:7)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
In risu et deliramento verba et querimonias hujus rex Corrozan accepit, leviter in aures misit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:1)
rursusque regis nuntia et consilia per eamdem portam saepe et occulte reportarentur urbis defensoribus et Christianis leviter posse fieri magnum impedimentum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 26:2)
Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis [0546D] et ferreis hamis peregrinorum leviter posset auferri et amoveri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum jactaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:2)
Verum patriarcha Dagobertus videns se officio suo privari, quo eo die universi patriarchae, sui antecessores in eodem monte Olivarum solito more utebantur, chrisma et oleum consecrantes, humilis et supplex cum lacrymis regem conveniens, instare coepit, ne hac die tam leviter ac viliter ab officio suo expelleretur, et sic in ore omnium peregrinorum haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION