라틴어 문장 검색

et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fovendum est, conlocatur . . . iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leviter aspergitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장34)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger videtur, leviter sub veste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장37)
Si quis autem in huiusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장32)
16 At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui (15, 4‑6), exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leviter ambulare, considere diligenter involutis pedibus et capite;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장1)
— Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장18)
leviter obiurganda vana tristitia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장92)
Id praestat acerbum oleum vel rosa vel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leviter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장7)
Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장30)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
Si quando quis in eam pro-lapsus est, tum oleo leviter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam virilibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장52)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장9)
duosque quasi ventriculos habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장18)
qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis super conteguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장32)
a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장35)
Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION