라틴어 문장 검색

qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius, qui denique nosmet ipsos nobis reddidistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 1:3)
eadem defuncta iustitium indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 2:1)
"Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:4)
haec autem, quae sunt extrinsecus, id est quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 91:2)
Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiars, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:2)
Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:8)
qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:2)
interea parentes aut parui liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장13)
Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:5)
Reliqui parentes, reliqui liberos, commeatum peto:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 14:6)
pugnatum procul porta Collina est totius viribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul verecundia misericordiaque militem accendebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 104:1)
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris Nobilitas augusta, genus presigne, parentes Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:26)
At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 9:4)
Em isto parentum est vita vilis liberis, Ubi malunt metui, quam vereri se ab suis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:2)
sin facinus in cuiuscumque mortalium nece vindicandum detegitur, vos vero et liberos Germanici et nos parentes iustis solaciis adficite.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION