라틴어 문장 검색

illud melius, occupareantequam rogemur, cum homini probo ad rogandum suffundatur rubor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:19)
Prudenti, Probe, consilio est servandus, Que sero acquiris, sed cito perdis eum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 130:1)
Non bene viventem te, Probe, fuisse refertur, Sed sine peccato querere terram hominem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:1)
Accipe, ait, talem qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc aestimoperfectam esse nobilitatem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:17)
Ille vero sic deceptus perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodotractavisset eum homo ille cui pecuniam commiserat, eis retulit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:9)
Post quae liberalis Noe obedientia consideratur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 1:5)
Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:6)
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam, ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem de, uerat institutus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 1:1)
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium, impendio paucis, sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum, ne interpellata quidem, cum choris totidemque remanerent magistris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 19:1)
quod a Macelli fundo, in Cappadocia posito, ad Asiam demigrarat, liberalium desiderio doctrinarum, et per Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 7:2)
Et qui paulo antea cum insectatione malivola, orientis vorago, invadendaeque summae rei per filios affectator compellabatur, tune dux prudentissimus, et Constantini magnus erat commilito, solusque ad extinguendum, probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 19:1)
Qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi, cum ad secundum lapidem venissemus, liberalis formae puerum torquatum, (ut coniectabamus) octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium (ut aiebat);
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:1)
Erat eo tempore satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano, adulescens nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine liberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 20:1)
Andronicus postea, studiis liberalibus et claritudine carminum notus, in iudicium introductus cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semet fidentius, absolutus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 11:1)
Eique vehiculo insidenti, quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia (ut ipsi nominant probae) et animalia publica monstrabantur, et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem imperium quidem sed et cassum et umbratile (ut ministro rerum funebrium) portendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION