라틴어 문장 검색

ac vi tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quemque armavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장4)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
liberti principum conferre pro numero mancipiorum ut tributum iussi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장10)
inritamque praedam militibus effecerat consensus Italiae, emptionem talium mancipiorum aspernantis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장6)
subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장2)
equites Romani obtulere operam pecuniasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장6)
neque enim societatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장6)
quem rumorem auxit intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendae pecuniae, quae deberetur cuidam libertino clienti suo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 2장 1:3)
frumentum, quotiens copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia e praeda uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:4)
M. Antonius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum argentarium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 3:3)
libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in grauiore annona metueretur, bis usus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 2:1)
facto igitur decreto patrum ut, quotiens quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo uacaret senatoribus, Romae legatos liberarum sociarumque gentium uetuit in orchestra sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti deprendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 1:2)
Valerius Messala tradit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei classem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:2)
latum clauum, quamuis initio affirmasset non lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub condicione si prius ab equite R. adoptatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:3)
libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION