라틴어 문장 검색

quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur?4 haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:6)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
Unde necesse est, ut iam tertia uel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:31)
id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum visum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 133:1)
iamque adeo licenter eludebant ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 434:1)
Haec autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장32)
namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire, quid sit futurum, architectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, et venustate et usu et decore quale sit futurum, habet definitum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장33)
Utrum autem mulier vel amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION