라틴어 문장 검색

| Ut solvit ergo licio pannum, partem leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:5)
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo Licia, quid valeat virus amantis equae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 85)
hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:62)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
licia dependent longas velantia saepes, et posita est meritae multa tabella deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권142)
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
haeret lateri letalis arundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:10)
extremus, volucri qui fixit arundine malum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:15)
Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:2)
Nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella - agrestem tenui meditabor arundine Musam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.4)
huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS7)
terna tibi haec primum triplici diversa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS59)
Septima post decimam felix et ponere vitem et prensos domitare boves et licia telae addere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:7)
Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:10)
Tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit arundine ripas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION