라틴어 문장 검색

Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant, legatos quoque versum dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 23장2)
Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota provincia habere instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장1)
Vos coniuro propter Deum, iam nolite parcere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM112)
praebet miracula lictor consule nobilior libertatemque daturus, quam necdum meruit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:185)
dissimulant socii coniuratique recedunt, procumbit pariter cum duce tota cohors;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:9)
coniurat barbara pubes nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:147)
proiectis fascibus horret lictor et infames labuntur sponte secures:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:294)
iterum post me coniurat in arma progenies vesana Iubae bellumque resumit victoris cum stirpe sui?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:218)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
non hanc ergastula nobis inmisere manum nec coniurantis harenae turba fuit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:48)
tu sedula quondam Rufino meditante nefas, cum quaereret artes in ducis exitium coniuratosque foveret contra pila Getas, motu rimata latentes mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae112)
cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem prole nova dederitque alios interrita partus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia36)
docuit totiens a rure profectus lictor et in mediis consul quaesitus aratris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:4)
lictori cedunt aquilae ridetque togatus miles et in mediis effulget curia castris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
lustratae lictore casae fascesque salignis postibus adfixi;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:258)

SEARCH

MENU NAVIGATION