라틴어 문장 검색

Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 5:1)
Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 3:1)
Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:1)
At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 16:1)
in uisceribus nihil mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:4)
Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:6)
cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:2)
Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:1)
quamuis rarior ea species est, quam semion Graeci uocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:3)
Vlcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae [supra posita] ex malis Punicis fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:1)
Et quidem, quod maxime mirum uideri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et uentriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:3)
Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque ceruicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 20:4)
194, 16 rubicundum esse [ulcus];
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1057)
lienes ceteri.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).281)
167, 29 et lieni [abscessibus et strumae, parotidibus, articulis calcibus quoque suppurantibus aut aliler dolentibus, etiam concoclioni ventris], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).829)

SEARCH

MENU NAVIGATION