라틴어 문장 검색

Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장74)
Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장94)
Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in vetere vino oleoque decoctis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장109)
ubi ea declinavit, farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장117)
aut lilii radix contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장97)
Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine vel ex ruta vel ex herba stoechade vel ex cumino et pipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장20)
brassica magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:4)
Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 2:2)
Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:1)
Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 32장 1:2)
ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:4)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:1)
Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:2)
utilis in ieiunio potio est apsinthi uel hysopi uel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:4)
potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION