라틴어 문장 검색

Quosdam vero ex concilio usos consiliariorum liberatate (rege tum praesente) supposuisse si duo regis filii sine haredibus masculis defuncti essent, regnum Angliae ad lineam Scotiae devolutum iri, quod monarchiae Anglorum praeiudicio esse possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:5)
Hinc commenta illa, in coelestibus omnia moveri per circulos perfectos, lineis spiralibus et draconibus (nisi nomine tenus) prorsus rejectis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:3)
Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:3)
certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:2)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:14)
Hoc vero in fretis per lineas nauticas non difficile est experiri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:6)
secundum per lineas spirales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:7)
Tentandum etiam foret experimentum immissionis radiorum solis per foramen super flammam aliquam subfuscam et caeruleam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:6)
Quinetiam aiunt lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per hujusmodi perspicilla inaequalem admodum et tortuosam cerni:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:4)
statim quoque in summitate vesicae foramen fecimus, ne vapor, cessante calore, in liquorem restitutus resideret, et rationes confunderet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:17)
quod sonorum tam accuratae differentiae, quales sint voces articulatae, per aerem undequaque vehantur, atque per foramina et poros etiam ligni et aquae (licet admodum extenuatae) penetrent, quin etiam repercutiantur, idque tam distincte et velociter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:13)
Ovum vitreum accepimus, cum parvo foramine in uno extremo ovi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:2)
In illum aquam immisimus, per foramen alicubi factum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION