라틴어 문장 검색

fixus quisque toro tacita formidine libat carnifices epulas incertaque pocula pallens haurit et intentos capiti circumspicit enses.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:113)
dum sanguis in orbe noster erit, semper pallebit regia Bocchi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:227)
dextra Ligures, Etruria laeva linquitur et caecis vitatur Corsica saxis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:335)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
saucia truncato pallebant flumina cornu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae85)
ilicet herbis pallentes thalamos et structa cubilia musco deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:102)
hinc sacrae mandantur opes orbisque tributa possessi, quidquid fluviis evolvitur auri, quidquid luce procul venas rimata sequaces abdita pallentis fodit sollertia Bessi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:21)
quae moveant momenta polum, quam certus in astris error, quis tenebras solis causisque meantem defectum indicat numerus, quae linea Phoeben damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:66)
iam sidera cunctae liquimus et placidas inter discurrimus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:87)
conveniant ursi, magna quos mole ruentes torva Lycaoniis Helice miretur ab astris, perfossique rudant populo pallente leones, quales Mygdonio curru frenare Cybebe optet et Herculei mallent fregisse lacerti.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:159)
Bastarnae venere truces, venit accola silvae Bructerus Hercyniae latisque paludibus exit Cimber et ingentes Albim liquere Cherusci.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:277)
turiferos Arabes saltus, vada Caspia Medi, Armenii Phasin, Parthi liquere Niphaten.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:23)
linquis Rhodopeia saxa Orpheis animata modis;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:40)
mox longos temptare sinus et linquere terras et leni coepit pandere vela Noto.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:3)
Iam linquitur Aetna totaque decrescit refugo Trinacria visu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:93)

SEARCH

MENU NAVIGATION