라틴어 문장 검색

Si enim inventum extendi posset ad corpora majora, aut corporum majorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete, atque hoc modo minutiae latentes et inaequalitates gemmarum, liquorum, urinarum, sanguinis, vulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnae proculdubio ex eo invento commoditates capi possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:13)
in qua pondera et spatia singulorum metallorum, lapidum praecipuorum, lignorum, liquorum, oleorum, et plurimorum aliorum corporum tam naturalium quam artificialium, excepimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:6)
statim quoque in summitate vesicae foramen fecimus, ne vapor, cessante calore, in liquorem restitutus resideret, et rationes confunderet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:17)
id quod nos fecimus in inquirendis aperturis liquorum per ignem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:2)
attamen imago quaedam hujus rei, quatenus fiat, concipi possit in liquoribus argenti vivi, olei, aquae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:4)
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
ut tandem aqua, impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati) exstillaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:8)
et joculatores vasa plena vino vel aqua, per motus agiles et aequales, vertere deorsum et sursum recuperare, non effuso liquore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:6)
Si herba ponatur in majore portione liquoris, fit infusio, magis quam imbibitio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:12)
ut ligni, ferri, plumbi, panni, membranae, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:13)
Nam ut in corporibus duris (veluti chalybis, vitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et valida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem videtur motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur privatio ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:6)
Itaque aquam aut liquorem libenter imbibunt, et aerem exterminant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:8)
Etiam clausura per liquores in extimis, utilissima res est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:6)
Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION