라틴어 문장 검색

nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt, ita verba e syllabis magis vocalia et, quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 80:2)
Persuasit igitur Pompeio, ut neque 'tertium ' neque 'tertio' scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:5)
quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:1)
Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 11:1)
Tertia ab [0656B] hinc die orta, postquam tam illustris miles sepulturae traditus est, Ascalonitae per internuntios requisitum caput illius Jerusalem remiserunt, cum litteris in uno crine illius dependentibus, et verba in hunc modum continentibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:20)
Id ubi compositum est, a littera in i mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 9:2)
quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 11 3:1)
littera Cydippen pomo perlata fefellit, insciaque est verbis capta puella suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:311)
putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 270:1)
Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 3:1)
Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 14:1)
Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 3:1)
ita ut, quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum uerbis poeticis maxima suauitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV].3)
Cur igitur ab eo quod est edo et ungo, in quibus verbis prima littera breviter dicitur, esito et unctito, quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra dictito, ab eo verbo quod est dico, correpte dicimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:1)
Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel eliditur ex ea n littera, sicut Sallustius:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION