라틴어 문장 검색

itemque si ima livida et crassa, summa tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장42)
Tum si utrumlibet intestinum lividum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장5)
Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장92)
si vulnus hiat, si transfluens urina non rodit, . . . similiter ante tertium diem quaedam livida excedunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장150)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장10)
Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장92)
caro livida, maxillarum rigor atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장94)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장95)
uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 9:4)
ubi ulcus, quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut liuidum factum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:6)
Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:3)
Contra si uesica cum febre continenti dolet, neque uenter quicquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 21:1)
Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:8)
Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit, aut quamuis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:3)
Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION