라틴어 문장 검색

Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:1)
quamuis rarior ea species est, quam semion Graeci uocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:3)
Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:1)
Vlcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae [supra posita] ex malis Punicis fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:1)
itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 8:5)
Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:6)
si uulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, * * * similiter ante tertium diem quaedam liuida excedunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:9)
Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque ceruicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 20:4)
Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter coloris corrupti;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:1)
caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:3)
194, 16 rubicundum esse [ulcus];
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1057)
item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 5:3)
vel si est aut lividum, aut biliosum, aut cruentum, aut pejoris odoris quam ex consuetudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 9:5)
ubi ulcus, quod aut ante, aut in ipso morbo natum est, aridum, et aut pallidum, aut lividum factum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 5:7)
item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION