라틴어 문장 검색

Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 49:1)
non est autem in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continuatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:4)
Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, conlocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:1)
Numerus autem in continuatione nullus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:1)
Quod si continuatio verborum haec soluta multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:3)
Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:4)
Nihil est autem, quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque adsequi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 19:3)
Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est continuatio coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vocant συμπάθειαν, eius modi, ut thensaurus ex ovo intellegi debeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 211:1)
eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 3:4)
nihil est autem quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque assequi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 19:3)
etenim - ex divisione hoc secundum est - quae est continuatio coniunctioque naturae quam, ut dixi, vocant συμπάθειαν, eius modi, ut thesaurus ex ovo intellegi debeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 211:1)
in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 9 1:2)
nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 8:1)
etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 5:5)
ceteris promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION