라틴어 문장 검색

Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni Maecenas, atavis regibus ortus eques, Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti, Fama fuisse loquax chartaque dicet anus Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III1)
Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciato naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, Nec sulphuratae lippus institor mercis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII5)
Pica loquax certa dominum te voce saluto:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXVI Pica1)
nam ideo 'per stagna loquacia'. alii partem fluminis Padi, in quam descenditur fossa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4575)
stagna loquacia hypallage:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4581)
in quibus habitant cycni loquaces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4582)
argutumque nemus garrulum, stridulum, ut "forte sub arguta consederat ilice Daphnis". pinosque loquentes ideo hoc ausus est dicere, quia dicturus est 'semper pastorum ille audit amores'. sic etiam in prima ecloga "formosam re- sonare doces Amaryllida silvas", sic et in Aeneide "dant sonitum rauci per stagna loquacia cygni". 'amores' vero cantica de amoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 221)
ranis loqvacibus clamosis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4317)
et 'loquacibus' ideo, quia ex hominibus factae sunt, ut dicit Ovidius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4318)
Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:2)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:3)
quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore immutari hominis natura videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:6)
quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:4)
mihi vos nunc' inquit Crassus 'tamquam alicui Graeculo otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito quaestiunculam, de qua meo arbitratu loquar, ponitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 102:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION