라틴어 문장 검색

Non sonus, non fragor aliquis, licet a corruentibus et infixis maximus exstiterit, in urbe aut in moenibus est auditus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:5)
Non enim hujuscemodi soni aut signa visa vel audita sunt ante hos dies in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:3)
Praefectus autem civitatis Rametis videns populum in tibiis, citharis, musicarumque sonis, ac voce exsultationis jucundari et psallere, tanquam ad epulas omnium deliciarum invitati essent, admiratus est vehementer, et ducem super his sciscitatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:2)
doctrinam videlicet ac loquelam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 2:2)
Coagulatur autem et celatur itaque in amicitiam convertiturper fidem, per convivium, per locutionem sive loquelam, et per bona servitiainvicem data et accepta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 6:7)
Et altissima queque flumina minimo sono labi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:23)
Hec namque gravant stomachum,turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt,per annum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, occulos lacrimososfaciunt, catarrum inducunt, narres et os et aures faciunt fectore, atqueputredine habundare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:16)
loquelæ ejus assiduitatem quasi toxicafugias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 64:5)
loquelæ ejus assiduitatem quasi toxica fugias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:23)
Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent,guttas inducunt, et per anum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, oculos lacrimosos faciunt, catarum inducunt, nareset os et aures faciunt fetore atque putredine habundare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 46:8)
Perceptis denique talibus verbis fur nimis indegavisus est, et dicto septies carmine et assumpto manu radio lunae laxatismanibus et pedibus per fenestram in domum magnum faciens sonum ceciditet fracto crure ac brachio congemuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:27)
In tristibus sonis tristior, in laetis laetior, in acutioribus excitatior, in ipsis mitioribus mitior atque mansuetior;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:10)
ut sonos cantuum ipse commendet, et quodammodo moduletur affectus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:11)
Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:12)
At vero Pharao qui opinionibus et vanis inanibus studium impendebat suum (ranis repleta Aegypto, sonum inanem rerum et strepitum vanum reddentibus) dicenti Moysi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION