-
et circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium.
- 나는 너를 돌려세워 갈고리로 네 턱을 꿰고, 너와 너의 모든 군대, 곧 저마다 완전 무장한 군마와 기병, 저마다 큰 방패와 작은 방패를 들고 칼을 잡은 대군을 끌어내겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 38장4)
-
Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis.
- 그때에 이스라엘의 성읍마다 주민들이 나가서 무기들, 곧 작은 방패와 큰 방패, 활과 화살, 몽둥이와 창에 불을 지펴 태울 것이다. 그것들을 일곱 해나 태울 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 39장9)
-
State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
- 그리하여 진리로 허리에 띠를 두르고 의로움의 갑옷을 입고 굳건히 서십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장14)
-
inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;
- 무엇보다도 믿음의 방패를 잡으십시오. 여러분은 악한 자가 쏘는 불화살을 그 방패로 막아서 끌 수 있을 것입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장16)
-
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
- 그러나 우리는 낮에 속한 사람이니, 맑은 정신으로 믿음과 사랑의 갑옷을 입고 구원의 희망을 투구로 씁시다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장8)
-
et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum.
- 갑옷도 입었는데 쇠 갑옷 같았고, 날갯소리는 싸움터로 내닫는 수많은 전투 마차들의 소리 같았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장9)
-
Et ita vidi equos in visione et, qui sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur.
- 이러한 환시 중에 나는 말들과 그 위에 탄 사람들을 보았는데, 그들은 붉은색과 파란색과 노란색 갑옷을 입고 있었습니다. 말들의 머리는 사자 머리 같았으며, 그 입에서는 불과 연기와 유황이 나왔습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장17)
-
Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris.
- 머리에 청동 투구를 쓰고 비늘 갑옷을 입었는데, 그 갑옷의 무게는 청동 오천 세켈이나 나갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장5)
-
Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur,
- 솔로몬 임금은 금을 두드려 큰 방패를 이백 개 만들었는데, 큰 방패 하나에 두드린 금 육백 세켈이 들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장15)
-
Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sescentos auri siclos dedit in laminas scuti unius;
- 솔로몬 임금은 금을 두드려 큰 방패를 이백 개 만들었는데, 그 방패 하나에 금 육백 세켈이 들었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장16)
-
Manlius, animo magis quam arte confisus, scuto scutum percussit atque statum Galli conturbavit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 17:3)
-
Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:1)
-
Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo volneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 94:1)
-
quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:8)
-
Ergo telorum siluam pluresque sagitas Plantat in hostili clipeo uestitque sagitis Pestis Auaricie, sed telum parcius intrat Scutum nec clipeo sua spicula firmiter herent.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:3)