라틴어 문장 검색

IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 2:1)
quae, licet temporibus Henrici Quarti, Henrici Quinti, et aliquibus annis Henrici Sexti ex una parte, et Edwardi Quarti ex altera, lucidis intervallis et felicibus cessationibus gavisae essent, nihilominus perpetuo, veluti nubes procellosae, regno imminebant, novos motus et calamitates minantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:5)
Quinetiam trabes et columnae lucidae et chasmata et similia apparent saepius temporibus hybernis quam aestivis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:2)
composita enim est ex concursu qui fit calidi et lucidi in aliquo corpore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 223:2)
an sit tenuis, flammea, sive aerea, ut plurimi ex priscis philosophis opinati sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:2)
Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:2)
calidum, lucidum, tenue, mobile sive promptum ad motum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:3)
Aer enim tenuis est et habilis ad motum, non calidus aut lucidus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:5)
luna lucida, absque calore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:6)
quandoquidem mistura aeris et flammei generis fugiat sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:10)
Itaque simile quiddam fieri possit circa misturam flammei et aerei generis in spiritalibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:13)
Videmus certe in acupictis melius placere cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telae coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum spendidius est, imagines autem tenebrosiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:13)
Ut nunc pleno lucida cornu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 5:1)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Nec lucida uellera Serum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION