라틴어 문장 검색

gaudemus, si quid licentius dixerint:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 74:3)
solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 58:2)
quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:4)
nam ut vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 243:2)
in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 216:1)
Ita Iugurthae placuerat, speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장6)
consulto sese omnia illo integra habere, quo res communis licentius gereretur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장6)
Is erat ex hac turba lucifugarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 15:2)
uterque aeque licenti cultu per publicum incedit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 11:5)
te nemore abdito, cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis [lascivae nemorum deae] Panas quae Dryades montivagos petunt, aut te stellifero despiciens polo sidus post veteres Arcadas editum currus non poterit flectere candidos.
(세네카, 파이드라 11:21)
uerbera pellitus saetosa mouebat arator, unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 113)
Vixdum caerula nox subibat orbem, descendit media nitens harena densas flammeus orbis inter umbras vincens Gnosiacae facem coronae, conlucet polus ignibus nihilque obscurae patitur licere nocti, fugit pigra Quies inersque Somnus haec cernens alias abit in urbes, quis spectacula, quis iocos licentes, quis convivia, quis dapes inemptas, largi flumina quis canat Lyaei?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres33)
"conticuere chori, dapibus ludoque licenti fit modus et primae decrescunt murmura noctis, cum consanguinei mixtus caligine Leti rore madens Stygio morituram amplectitur urbem Somnus et implacido fundit gravia otia cornu secernitque viros, vigilant nuptaeque nurusque in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores, invasere nefas, cuncto sua regnat Erinys pectore, non aliter Scythicos armenta per agros Hyrcanae elausere leae, quas exigit ortu prima fames, a vidique implorant ubera nati."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권90)
occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 467:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION