라틴어 문장 검색

vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 3:1)
Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπο`ν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:2)
Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 6:1)
Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 7:1)
Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινη`ν habeat aut ποινήν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 8:1)
Sed cum multa, inquit, atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis quae faciebat cohaerentia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 10:1)
Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 9:2)
Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 7:1)
Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 4:1)
Tum ille opicus, verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus, Hortatur, inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate, nomenque ipsius virtutis de qua locuturus esset libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 8:1)
ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:2)
Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque dilectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:3)
atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeve incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:4)
si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 37:5)
definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION