라틴어 문장 검색

lude cum eo, et contristabit te.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:16)
Nec vituperes amicum, nec de eo ludas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 132:4)
Tristia mæstum vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dicta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 88:1)
Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, versificari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 62:2)
Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:1)
Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:1)
Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 10:2)
Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 2:1)
Cuius adventu territus Papa, itidemque Cylaces et Arrabannes, nulla circumspectantes auxilia, celsorum montium petivere secessus, limites nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda, et flexuosos colles mensibus quinque delitescentes, regis multiformes lusere conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 11:2)
Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum horrenda, multos diris terroribus agitabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 3:2)
Nec ulla annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi, bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 19:1)
Quare Iudaei baptizatos nolentes, dum ludunt frequenter oblatam aquam in aquam fluminis iactaverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 3:2)
Ludam.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:6)
Cursitat hic murum ludere prompta cohors.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:2)
Cum nichil auderet ludentes ledere ranas, Supplicuere Ioui, ne sine rege forent.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION