라틴어 문장 검색

nunc virilitate maturescit autumni;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:74)
Sed, cum vita prolixior quasi nonam aetatis horam complevit, homo in autumnum virilitatis evadit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:79)
Quae diem nocti vicibus catenans Cereum solis tribuis diei, [0447D] Lucido lunae speculo soporans Nubila noctis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:6)
Hiems semina sepulta gremio terrae matris inviscerat, ver inclusa excarcerat, aestas decoquit messes, autumnus suas exhibet ubertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:26)
- Dum ad montana progreditur exercitus, nocte eclipsis lunae apparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 85:3)
Ibidem eclipsis lunae, quae decima quinta erat, in ipsa nocte facta est, ita ut ex toto a claritate sua [0536C] deficeret, et in sanguineum colorem tota usque in medium noctis commutata, omnibus id perspicientibus timorem non modicum afferret, nisi a quibusdam, quibus patebat astrorum notitia, hoc solamen redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:4)
Dicebant enim hoc portentum non malum omen Christianis esse adfuturum, sed lunae defectionem sanguineamque ejus obscuritatem interitum Sarracenorum procul dubio ostendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:5)
Mensis enim September et Autumni [0568B] tempus erat, quando Laodiceam pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:8)
Igitur patriarcha dolens et tristis secessit Japhet, ubi ex consensu regis, quia sacerdotii gradum obtinebat, pacifice autumni et hiemis tempus adimplevit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:1)
et toto autumni et hiemis tempore universos secum habitare et refocillare concessit in omni affluentia et largitate rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:6)
Descenderant autem tempore autumni in mense Septembri, quando omnium frugum plenitudo redundare solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:7)
Acta sunt haec in festo S. Michaelis archangeli tempore autumni, quando universae fruges meti et colligi solent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:8)
In anno tertio postquam rex Baldewinus nuptias supra dictas regaliter celebravit, tempore autumni ducentis equitibus et quadringentis assumptis peditibus, profectus est ad montem Oreb, qui vulgo [0707D] appellatur Orel, ubi praesidium novum curriculo dierum decem et octo firmavit, ut sic potentius terram Arabum expugnaret, et non ultra mercatoribus transitus hinc et hinc daretur, nisi ex regis gratia et licentia;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:1)
At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:5)
Cuisuper puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION