라틴어 문장 검색

et modo 'Cocles' in hoc homine, de quo dicit, proprium est nomen, in aliis appellativum, nam luscos 'coclites' dixerunt antiqui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6492)
latrator anubis quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6984)
Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
"Cenabo" inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:2)
" Est hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos conveniret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:4)
de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8A 5:6)
Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Canini tr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:1)
his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 5:1)
"sonat hic de nare canina littera."
(페르시우스, 풍자, satire 179)
tum nigri lemures ovoque pericula rupto, tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantis corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris alii.
(페르시우스, 풍자, satire 5123)
De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:9)
Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:19)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)
Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, Latrat et in toto verba canina foro . Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, A male deserto quos rapuere rogo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:3)
inter fumantes templorum armata ruinas dextera victoris simulacra hostilia cepit et captiva domum venerans ceu numina vexit, hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi, illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis, quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini effigies, quasdam domitis Hammonis harenis Syrtica cornutas facies habuere tropaea.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2124)

SEARCH

MENU NAVIGATION