라틴어 문장 검색

non in caro nidore voluptas summa, sed in te ipso est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate12)
ten' lapides varios lutulenta radere palma et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:20)
"etenim fateor me" dixerit ille "duci ventre levem, nasum nidore supinor, inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.23)
humus erat immunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 129:3)
ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:1)
Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:4)
Delectat te nidor horum arte quaesitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:2)
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 6:1)
Aeque producatur aliquis ex his qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt,qui ructando curantur, qui anhelando praefantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:5)
Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis,2 et deus ipse nusquam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:3)
Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculeat:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 13:1)
[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri] de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 110)
scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2113)
exi, inquam, nidor, e culina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 14)
sed lenone istoc Lyco, illius domino, non lutumst lutulentius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 140)

SEARCH

MENU NAVIGATION