라틴어 문장 검색

avis illa quidem, sed conscia culpae conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem celat et a cunctis expellitur aethere toto."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:37)
Illi agere curant ac si Deus esset, quoniam interdum eius praestantiam agnoscunt ad securos cursus inveniendos in vita communi, vel quia desiderium experiuntur lucis in tenebris;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:3)
nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore deducimur;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 84:6)
Iungentur ante saeva sideribus freta et ignis undae, Tartaro tristi polus, lux alma tenebris, roscidae nocti dies, quam cum scelesti coniugis mente impia mens nostra, semper fratris extincti memor.
(세네카, 옥타비아 4:8)
"Quid luci cum tenebris?"
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:11)
O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras!
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:8)
qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:2)
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:4)
Sol animi, mentis oculus lumenque uianti, Proscripti patria, mortis solamen, origo Iusticie, uirtutum regula, linea recti, Subducat dubia certis, mendacia ueris, In certo figat animum dubiumque recidat, Erroris tergat tenebras uerique serenet Luce diem mentis et falsi nubila pellat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:31)
qui luce relicta In tenebras adiere suas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:6)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:16)
at intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobis tenebras inalbabant.
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:5)
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
(불가타 성경, 미카서, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION