라틴어 문장 검색

' Praeterea cum uxore sine crimine libidinem superamus et incentiva luxuriae absque animae macula removemus, prolemque legitimam ex uxore cognoscimus, quae nobis viventibus et morientibus digna solatia praestat, et in ea Deus ex nobis sibi poterit agnoscere fructum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:10)
Nam [et] si in luxuriae conflictu paucis vicibus constans reperiaris et victor, raros vel nullos postmodum ab ea patieris insultus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:7)
Res enim talis luxuria est quam persequendo vincimur et fugiendo fugamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:8)
Ergo si haec quae dicuntur cordis volueris aure percipere, facile tibi erit luxuriae motibus obviare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:9)
Nam, quantumcunque sit aliquis sapientia plenus, si ad Veneris opera deducatur, nescit habere modum vel sua sapientia motus luxuriae moderari aut actus mortiferos refrenare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:2)
Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:4)
Praeterea nulla mulier tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria cum avaritia summa notatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:1)
Ideo istud mulier agit quia nimia ipsam luxuria vexat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:5)
Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:34)
Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:30)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
cuius amoris sinus excipiebat laboribus fatigatum, cuius consilium recreabat tristitia vel moerore demersum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:20)
sive fuerit deiectus tristitia, sive iucunditate serenus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:46)
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter Non dolus, imo dolor parturit, imo parit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:5)
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION