라틴어 문장 검색

intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:5)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:3)
quod sumptuosus, de luxurie, quod alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 135:2)
"avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 171:2)
Nam gemmare vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:3)
"luxuries quam in domum inrupit," et "quo avaritia penetravit";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 168:2)
libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:6)
intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:5)
nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 3:4)
quae potest enim spes esse in ea re p., in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio sustentavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:3)
idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:3)
luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:8)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION