라틴어 문장 검색

Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit !
(세네카, De Providentia, book 1 34:1)
impleat se eis omnibus, quae obiectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium memor exsultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futuram praemittat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:3)
exoletos suos, ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam pauci uiri sint.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.61)
saepe iam spatio Obrutam levis exoletam memoriam revocat nota.
(세네카, 오이디푸스 10:46)
Quos ibit procul hic dies per annos quam nullo sacer exolescet aevo!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres35)
arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 388:3)
ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 580:1)
praetor non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimae cuiusque consuetudinis usu volebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 123:1)
cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 10:1)
bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 84:3)
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 110)
scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS12)

SEARCH

MENU NAVIGATION