라틴어 문장 검색

habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 3:2)
deinde, quae longo morbo superuenit, utique si firma uiscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis uenter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 8:2)
Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 10:1)
si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:1)
eademque aptior est, si macra, si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:4)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 3:2)
Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:2)
Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione uomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:3)
Cum iam uenter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, uomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:2)
si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:2)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:1)
Si quid euomuit, danda aqua tepida, iterumque uomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:1)
si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:5)
esse radicem, deinde uomere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:2)
Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION