라틴어 문장 검색

Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis, per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 1:1)
Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 2:1)
moxque accepta fide quod si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit, exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi, ut si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 4:2)
Et velut paraturus necessaria convivio nuptiali, egressus ad villa octavo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare, confugit, susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum, perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amiserat, erat secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus longo proximus intervallo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 6:2)
sciat tamen velut quodam praesagio, quod dum maeret super his quae apud Amidam gesta didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni, opitulari poterit praesens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 4:2)
Cuius iracundiae nec dignitatum augmenta, nec annuum merentis stipendium, id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines assueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus, egentes trahebantur et nudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 8:1)
Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 3:1)
Inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam, in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam (soror eius) sepulta est Constantina.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 5:1)
Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem, amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante, et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis, declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 4:1)
Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiamtum, rerum mutatione subita territus, cum coniuge periculis exemptus, diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 6:2)
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia in se tela declinans, spargitur passim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:1)
Maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas, amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum, arte pro singulis membris inflexus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 8:1)
Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
Et primum ita inviolata castitate enituit, ut post amissam coniugem nihil umquam venereum attigisse eum constaret ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 2:1)
Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION