라틴어 문장 검색

"uxor persolutis inferialibus officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:11)
"At illa crinibus antependulis hinc inde demotis etiam in maerore luculentam proferens faciem,meque respiciens Vide oro inquit Quam expergite munus obeas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:20)
at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:1)
"perfectis igitur feralis thalami cum summo maerore sollemnibus toto prosequente populo vivum producitur funus et lacrimosa Psyche comitatur non nuptias sed exequias suas."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:44)
"Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant, propereque maestae atque lugubres deserto Lare certatim ad parentum suorum conspectum affatumque perrexerant."
(아풀레이우스, 변신, 5권31)
"Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere."
(아풀레이우스, 변신, 5권201)
"Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere, et quas in primo maerore lacrimas non habebat, iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus veritatem ipsam fallere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:45)
"At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:50)
at meus adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:5)
"Mitte iam fletus et lamentationes omitte, depelle maerorem:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:5)
non desunt maerores sed neque consolationes.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:6)
Inter hos aestus meos gravemque maerorem et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum dei, qui mihi diceret eum se velle populo iurare quod, si esset ordinatus invitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 3:1)
Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:1)
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 8:1)
Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION