라틴어 문장 검색

Nam diffidentiae, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 19:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 21:3)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent, Vndique lustrando, telluris et ima cauando, Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:10)
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)
Solantur maesti nunc mea fata senis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 8:1)
Inserit et maestis saepe uocata uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 14:1)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)
cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:2)
Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:25)
Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:22)
Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:11)
alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION