라틴어 문장 검색

superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:2)
At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:11)
ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:5)
Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:1)
Denique, hoc unum ex praecipuis fundamentis est experimentorum magicorum, de quibus mox dicemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 434:1)
At interiores corporum consensus et fugae, sive amicitiae et lites (taedet enim nos fere vocabulorum sympathiae et antipathiae, propter superstitiones et inania), aut falso ascriptae, aut fabulis conspersae, aut per neglectum rarae admodum sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:1)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco vicesimo septimo atque ultimo Instantias Magicas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:1)
At ista effecta magica (quantum adhuc conjicimus) fiunt tribus modis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:7)
Instantiae Magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:34)
sublevant Polychrestae et Magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:54)
Cujus generis sunt instantiae conformes, monodicae, deviantes, limitaneae, potestatis, januae, innuentes, polychrestae, magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:2)
Sed in virtute illius diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus vitae humanae subigitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:18)
Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod vanitatis, necnon superstitionis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:6)
Diagorus quis, Bion, et fortasse Lucianus atque alii pauci, qui tamen plures esse videntur quam sunt, quoniam omnibus qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant a secta adversa solet inuri nomen et nota atheistarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:28)
Ac superstitio certe divinitatis est dedecus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION